monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, II . <<<     >>> IV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT III [Rec. III].

1 VERS. 21.---Pavit enim sterilem, et quae non parit, et viduae bene non [Gemet., facit.] fecit.
2 [4. ] Iniquus carnem pascens sterilem, curam animae deserit.---Quae hoc loco sterilis, nisi caro nominatur? Quae dum sola praesentia appetit, bonas gignere cogitationes nescit. Quae autem vidua, nisi anima nuncupatur? Quam quia sibi conditor coniungere voluit, ad thalamum [Ms. omnes Norm., duo Laud., Germ., Corb. Germ. et alii, ita habent. In Edit. legitur uteri virginalis.] uteri carnalis venit, Psalmista attestante, qui ait: Et ipse tanquam sponsus, procedens de thalamo suo [Psal. XVIII, 6]. Quae recte vidua dicitur, quia eius vir pro ea mortem pertulit, et nunc in coeli penetralibus ab eius oculis occultus, quasi in parte alterius regionis [Unus Laud., venit.] vivit. [Vet. II.] Iniquus ergo sterllem pascit, et viduae benefacere negligit, quia carnis desideriis serviens, curam animae vitamque contemnit. Tota namque intentione omnique studio cogitat, quam sine ullis necessitatibus caro moritura subsistat, et curare animae vitam [Norm., negligit.] despicit, quae vel in morte vel in beatitudine procul dubio in perpetuum vivit. Recte autem cum diceretur: Pavit sterilem, protinus adiungitur: Et quae non parit. Quasdam namque ex sacra historia feminas novimus steriles exstitisse, sed tamen in tempore extremo peperisse. Caro autem non solum sterilis, sed etiam quae non parit dicitur, quia suo sensu bonas cogitationes gignere nec in ultimis valet. A vigore enim iam proprio deficit, et tamen adhuc transitoria concupiscere non desistit, iamque a pristino [Vindoc., labore. In Utic., hac voce dimidiata relicta, legitur robore.] robore lassata, pene ab ipso quem diligit mundo repellitur, et tamen adhuc annisu improbo obtinere temporalia conatur. Agere iam perversa non sufficit, sed tamen cogitare vel quae non agit nequaquam desistit. Recte ergo non solum sterilis, sed etiam non pariens dicitur, quae suo sensu, ut diximus, ad bonae cogitationis prolem, nec cum infirmata fuerit, fetatur.
3 [5. ] Labores haereticorum steriles.---Quod tamen intelligi etiam de haereticis praedicantibus potest. Unusquisque enim praedicator erroris, dum plebem extra unitatem Ecclesiae positam docet, profecto sterilem, et eam quae parere non valet, pascit, quia et ei usum sui laboris impendit, quae spiritales fructus nequaquam reddit. Bene autem viduae non facit, quia videlicet sanctae universali Ecclesiae, cuius vir adversa mortis pertulit, vivere ac deservire contemnit. Viduae enim benefacere est in eius quae mortui viri sui amore conteritur [In 1 Laud., consolatione relevare, et secunda manu consolatione laborare.] consolatione laborare. Unde et Psalmistae voce haec eadem vidua, scilicet sancta Ecclesia queritur, dicens: Consolantem me quaesivi, et non inveni [Psal, LXVIII, 21]. Tunc solum quippe consolantem invenit, cum ex ea morte quam vir eius pertulit multos intra semetipsam surgere ad vitam cernit. Saepe autem praedicator erroris huius mundi divitibus iungitur, qui pro eo quod terrenis occupationibus incubant, dictorum deprehendere astutias ignorant; et cum potentes esse exterius ambiunt, perversae praedicationis laqueo sine labore capiuntur. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.6v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik