1 | Sancti Doctoris scopus, historiam Iob typice et ad mysticum sensum exponere.---Quoties in sancti viri historia per novum volumen enodare mysterium typicae expositionis aggredimur, oportet ut ex eiusdem viri vel nomine, vel passione significationem mysticam principaliter proferamus, quatenus habitaculorum more, dum superscriptionem tituli in ipsa postis fronte praefigimus, quia cuius est domus agnoscitur, securius intretur. Crebro autem dixisse me memini quoniam beatus Iob passiones Redemptoris nostri, eiusque corporis, id est sanctae Ecclesiae, et passione sua signavit et nomine. Iob quippe in interpretatur dolens. Et quis alius in hoc dolente figuratur, nisi is de quo scriptum est: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ? De quo rursum dicitur: Livore eius sanati sumus [Ibid., 5]. Amici vero eius haereticorum speciem tenent, qui, ut saepe iam diximus, Deum dum defendere nituntur, offendunt. Sanctus ergo vir per vulnera et verba sic loquatur sua, ut etiam nostra significet, et plerumque per prophetiae spiritum ventura narret, praesentia transcendat; nonnunquam vero sic de praesentibus disserat, ut de futuris reticescat. Cognita itaque discretionis huius custodia, cum immutatione vocis illius nostra quoque intelligentia alternet, ut tanto verius eius sensibus congruat, quanto se et cum eius vocibus immutat. Verbis itaque praecedentibus sanctus vir per disertas prudentiae arte sententias iniqui cuiuslibet culpas protulit, et quam sit damnanda eius actio expressit. De cuius poena mox subiicit, dicens: |