monumenta.ch > Gregorius Magnus > 69
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LXVIII . <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LXIX [Rec. XXIX]

1 VERS. 21.---Dulcedo illius vermis.
2 [83. ] Carnales delectant curae saeculares, quibus tanquam vermibus roduntur.---Quisquis in hoc appetit mundo [Vindoc., prospere caeteros excedere.] prosperari, caeteros excedere, rebus et honoribus tumere, huic nimirum cura saecularis in delectatione est, et quies in labore. Valde etenim fatigatur, si desit cura saeculi qua fatigetur. Quia autem [Norm., natura est vermium.] naturae est vermium momentis singulis incessanter moveri, non immerito signatur nomine vermium inquietudo cogitationum. Perversae itaque mentis dulcedo vermis est, quia inde delectabiliter pascitur, unde per inquietudinem incessanter agitatur. Potest quoque apertius vermis nomine caro designari. Unde et superius dicitur: Homo putredo, et filius hominis vermis [Iob. XXV, 6]. [Vindoc., luxuriosis quibuslibet atque carnis voluptatibus deditis.] Luxuriosi igitur cuiuslibet atque carnis voluptatibus dediti quanta sit caecitas demonstratur cum dicitur: Dulcedo illius vermis. Quid namque caro nisi putredo ac vermis est? Et quisquis carnalibus desideriis anhelat, [Turon., quid aliud quam vermis est] quid aliud quam vermem amat? Quae enim sit carnis substantia, testantur sepulcra. Quis parentum, quis amicorum fidelium, quamlibet dilecti sui tangere carnem scaturientem vermibus potest? Caro itaque cum concupiscitur, pensetur quid sit exanimis, et intelligitur quid amatur. Nil quippe sic ad edomandum desideriorum carnalium appetitum valet, quam ut unusquisque hoc quod vivum diligit, quale sit mortuum penset. Considerata etenim corruptione carnali, citius cognoscitur quia cum illicite caro concupiscitur, tabes desideratur. Bene ergo de luxuriosi mente dicitur: Dulcedo illius vermis; quia is qui in desiderio carnalis corruptionis aestuat, ad fetorem putredinis anhelat. Haec sicut in huius partis tertiae initio [Lib. XI, in exord.] promisisse me memini, sub brevitate transcurri: ut ea quae [Norm., in hoc corpore. Utic. utramque lectionem retinet. Non insolens est Gregorio librorum Moralium complectionem corpus vocare, ut iam observavimus. Eodem sensu dicimus Corpus Iuris Canonici.] in hoc opere sequuntur, quia magna obscuritate implicata sunt, opitulante Deo latius disserantur.
Gregorius Magnus HOME

bke21.94v bsb47242.375

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik