monumenta.ch > Gregorius Magnus > 68
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LXVII . <<<     >>> LXIX

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LXVIII [Rec. XXVIII].

1 IBID.---Et usque at inferos peccatum illius.
2 [82. ] Peccatum quod hic non emendatur, irremissibile.---Peccatum quippe usque ad inferos ducitur, quod ante finem vitae praesentis per correctionem ad poenitentiam non emendatur. De quo videlicet peccato per Ioannem dicitur: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis [I Ioan. V, 16]. [Vet. XXXI.] Peccatum namque ad mortem est peccatum usque ad mortem, quia scilicet peccatum quod hic non corrigitur, eius venia frustra postulatur. De quo adhuc subditur
3 VERS. 20.---Obliviscatur eius misericordia.
4 Omnipotentis Dei misericordia oblivisci eius dicitur qui omnipotentis Dei iustitiae fuerit oblitus, quia quisquis eum nunc iustum non timet, postea invenire non valet misericordem. Quae nimirum sententia non solum ei intenditur [Vindoc., qui vera Dei praedicamenta.] qui verae fidei praedicamenta deserit, sed etiam ei qui in fide recta positus carnaliter vivit, quia ultio aeternae animadversionis non evaditur, utrum in fide an in opere peccetur. Nam etsi damnationis dispar est qualitas, culpae tamen quae nequaquam per poenitentiam tergitur nulla absolutionis suppetit facultas. Sequitur.
Gregorius Magnus HOME

bke21.94r bsb47242.374

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik