monumenta.ch > Gregorius Magnus > 67
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LXVI . <<<     >>> LXVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LXVII [Rec. XXVII].

1 VERS. 19.---Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.
2 [81. ] Sapere ad sobrietatem quam difficile.---Idcirco iniquitas frigori comparatur, quia peccantis mentem torpore constringit. Unde scriptum est: Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam [Norm., frigidam facit . . . Quod contra.] fecit malitiam suam [Ierem. VI, 7]. Quo contra charitas calor est, quia videlicet mentem accendit quam replet. De quo calore scriptum est: Abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum [Matth. XXIV, 12]. Et sunt nonnulli qui, dum iniquitatum suarum frigora declinant, ad veram fidem, vel ad sanctitatis habitum veniunt. Sed quia plus quam necesse est de suis sensibus praesumunt, saepe in fide, quam accipiunt, ea quae non capiunt perscrutari volunt, ut ratione magis in Deo quam fide teneantur. Quia vero humana mens perscrutari non valet divina secreta, omne quod ratione perscrutari non possunt credere contemnunt, et per inquisitionem nimiam in errorem labuntur. Hi itaque cum necdum crederent, vel adhuc ad iniquitatis opera vacarent, aquae nivium fuerunt. Sed cum, carnalia facta deserentes, in fide ad quam perducti sunt, plus appetunt perscrutari quam capiunt, amplius profecto calent quam calere debuerunt. Bene ergo de hoc perverso quolibet prophetantis duntaxat sententia, non optantis dicitur: Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Ac si aperte diceretur: Qui humiliter sub disciplinae vinculo non restringitur, [Norm., ab infidelitatis suae vel perversi operis frigore. Turon., ab infidelitatis suae perverso opere.] ab infidelitate sua, vel perversi operis frigore, per immoderatam sapientiam in errorem labitur. Unde bene quoque egregius praedicator, [Vindoc. et Norm., a discipulorum.] discipulorum suorum cordibus hunc exquisitae sapientiae nimium calorem devitans, ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem [Rom. XII, 3]. Ne fortasse nimius calor interimeret quos prius aquae nivium, id est infidelitatis, vel torpentium actionum frigora morituros tenebant. Et quia valde difficile est ut is qui se sapientem aestimat mentem ad humilitatem reducat, et recta praedicantibus credat, sensumque suae perversitatis abiiciat, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.94r bsb47242.373

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik