2 | [80. ] Iniqui, amissa fidei vel iustitiae rectitudine, reatu maledictionis ligantur.---Quisquis in vita praesenti recta agit et adversa sustinet, laborare quidem in adversitate cernitur, sed ad benedictionem haereditatis perpetuae consummatur. Quisquis vero perversa agit, et tamen prospera recipit, seque a malis actibus nec donorum largitate compescit, prosperari quidem conspicitur, sed reatu perpetuae maledictionis ligatur. Unde recte nunc dicitur: Maledicta sit pars eius in terra. Quia etsi ad tempus benedicitur, in reatu tamen maledictionis tenetur. De quo et apte subditur: Nec ambulet per viam vinearum. Via namque vinearum est rectitudo Ecclesiarum. Qua in re sive haereticum, sive carnalem quempiam nil obstat intelligi, quia via vinearum, id est rectitudo Ecclesiarum amittitur, dum vel fides recta, vel rectitudo iustitiae non tenetur. Ille namque per viam vinearum ambulat, qui, sanctae universalis Ecclesiae praedicationem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat. In via quippe vinearum ambulare est sanctae Ecclesiae Patres velut dependentes botros aspicere, quorum verbis dum intendit in labore itineris, amore debriatur aeternitatis. Sequitur: |