monumenta.ch > Gregorius Magnus > 65
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LXIV. <<<     >>> LXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LXV [Vet. XXX].

1 VERS. 18.---Levis est super faciem aquae.
2 [79. ] Iniqui ad omnem tentationis aut erroris ventum leves sunt.---A plurali numero ad singularem redit, quia plerumque unus mala inchoat, et imitando multi subsequuntur. Sed eius principaliter culpa est qui perversis sequentibus exempla praebuit iniquitatis. Unde ad illum redit crebro sententia qui auctor exstitit in culpa. Aquae autem superficies huc illucque aura impellitur, et nulla stabilitate solidata passim movetur. Iniqui igitur mens plusquam aquae superficies levis est, quia quaelibet hanc aura tentationis attigerit, sine tarditate aliqua [Vindoc., retractionis.] retractationis trahit. Si enim cor fluxum cuiuslibet perversi cogitamus, quid aliud quam in vento positam aquae superficiem cernimus? Nunc namque illum aura impellit ire, [Deest in Norm. et Vindoc., nunc aura superbiae.] nunc aura superbiae, nunc aura luxuriae, nunc aura invidiae, nunc aura fallaciae pertrahit. Super faciem ergo aquae levis est is quem quilibet erroris ventus cum venerit impellit. Unde bene quoque per Psalmistam dicitur: Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti [Psal. LXXXII, 14]. Ut rota quippe ponuntur iniqui, quia, in circuitu laboris missi, dum ea quae ante sunt negligunt, et ea quae deserenda sunt sequuntur, ex posterioribus elevantur, et in anterioribus cadunt. Qui recte quoque stipulae ante faciem venti comparantur, quia, irruente aura tentationis, dum nulla subnixi sunt ratione gravitatis, elevantur ut corruant, et saepe eo se alicuius meriti existere aestimant, quo eos in alta flatus erroris portat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.93v bsb47242.370

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik