2 | [78. ] Iniqui ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux iustitiae circumfunderet.---Perversa etenim mente gaudent in facinoribus, per culpam suam quotidie ad supplicium trahuntur, et securi sunt. Unde et per Salomonem dicitur: Sunt impii qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant . De quibus rursum scriptum est: Qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis . Sic itaque in tenebris quasi in luce ambulant, quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux iustitiae circumfundat. Vel certe, quia tenebrae vitam praesentem non inconvenienter exprimunt, in qua alienae conscientiae non videntur; lux vero nostra patria aeterna est, in qua dum vultus aspicimus, corda in nobis nostra vicissim videmus; iniqui autem quia vitam praesentem ita diligunt, atque haec exsilii tempora complectuntur ac si iam in patria regnent; recte dicitur: Sic in tenebris quasi in luce ambulant, quia sic in praesenti caecitate laeti sunt, ac si iam aeternae patriae luce perfruantur. Sequitur: |