2 | [75. ] Haeretici adulterorum more vultum operiunt.---Idcirco faciem suam adulter operit, ne cognoscatur. Omnis autem qui sentiendo vel agendo nequiter vivit, vultum suum operit, quia ad hoc perversitate dogmatis vel operis tendit, ut ab omnipotente Deo in iudicio recognosci non possit. Unde quibusdam in fine dicturus est: Nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem . Quid autem vultus cordis humani est, nisi similitudo Dei? Quem videlicet vultum perversus operit, ut cognosci nequeat, cum vitam suam vel malis actibus, vel perfidiae errore confundit. Sed talis quisque cum prosperitate vitae praesentis iustos fulciri conspicit, eis perversa suadere minime praesumit; si qua vero illos procella adversitatis invenerit, ad verba protinus pestiferae persuasionis erumpit. Unde et subditur: |