monumenta.ch > Gregorius Magnus > 60
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LIX . <<<     >>> LXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LX.

1 VERS. 15.---Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus.
2 [74. ] Verbum Dei adulterant haeretici.---Hoc etiam iuxta litteram nil obstat intelligi, [Norm. et Vindoc.: Ut qui adulterium . . . tenebras exquirat.] quia qui adulterium perpetrare desiderat tenebras exquirit. Sed quia contra haereticos sententia promitur, dignum est ut hoc quod dicitur mystice sentiantur. Nam Paulus ait: Non enim sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei [II Cor. XVII, 2]. Adulter quippe in carnali coitu non prolem, sed voluptatem quaerit. Et perversus quisque ac vanae gloriae serviens recte adulterare verbum Dei dicitur, quia per sacrum eloquium non Deo filios gignere, sed suam scientiam desiderat ostentare. Quem enim libido gloriae ad loquendum trahit, voluptati magis quam generationi operam impendit. Ubi et apte subditur: Non me videbit oculus, quia adulterium quod in mente agitur valde est difficile ut ab humano visu penetretur. Quod perversa mens tanto securius perpetrat, quanto se ab hominibus videri non metuit, quos erubescat. Sciendum quoque est quia sicut is qui adulterium facit carnem alienae coniugis sibi illicite coniungit, ita omnes haeretici, cum fidelem animam in suum errorem rapiunt, quasi coniugem alienam tollunt, quia videlicet mens Deo spiritaliter inhaerens, et ei quasi in quodam amoris thalamo coniuncta, cum perversis persuasionibus ad pravitatem dogmatis perducitur, quasi aliena coniux a corruptore maculatur. Bene autem subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.92v bsb47242.365

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik