monumenta.ch > Gregorius Magnus > 57
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LVI. <<<     >>> LVIII

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LVII [Rec. XXIV].

1 VERS. 13.---Ipsi fuerunt rebelles lumini.
2 [70. ] Divinum lumen respuentium poena caecitas.---Plerumque perversi et cognoscunt recta quae sequi debeant, et tamen sequi despiciunt quae cognoscunt. Lumini ergo rebelles sunt, quia, sua desideria sequendo, bonum despiciunt quod noverunt. Qui ergo non per ignorantiam, sed per superbiam delinquunt, elationis suae scutum iaculis veritatis obiiciunt, ne salubriter in corde feriantur. Ex qua videlicet eorum superbia agitur ut quia nolunt facere quae cognoscunt, nec cognoscant iam bona quae faciant, sed sua eos caecitas a veritatis lumine funditus excludat. Unde et apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.91v bsb47242.362

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik