2 | [69. ] Haereticorum scelera Deus inulta non relinquet.---Vulneratur quippe anima iustorum cum fides turbatur infirmorum, quibus iam hoc ipsum clamare est de alieno lapsu tabescere. Sed Deus inultum abire non patitur, quia etsi iusto ordine iniustum aliquid fieri permittit, inultum tamen abire non sinit iniustum quod fieri iuste permisit, quia et per reproborum iniustitiam quasdam, quas inesse considerat, culpas percutit electorum, et tamen aeterna iustitia ferire non negligit iniustitiam ferientium. Sequitur: |