| 2 | [68. ] Haeretici Ecclesiae unitatem solvere nituntur.---Quia civitates a conviventibus populis appellantur, non immerito civitatum nomine verae sunt fidei Ecclesiae  designatae, quae in singulis mundi partibus positae unam catholicam faciunt, in qua fideles omnes de Deo recta sentientes concorditer vivunt.  [Vet. XXVI.] Hanc namque in Evangelio Dominus  conviventium populorum etiam per locorum distinctionem concordiam designavit, cum satiaturus de quinque panibus populum, quinquagenos per turmas, vel centenos discumbere praecepit, ut videlicet turba fidelium escam suam  et locis disiuncta et moribus coniuncta perciperet. Iubilaei quippe requies quinquagenarii numeri mysterio continetur, et quinquagenarius bis ducitur, ut ad centenarium perducatur. Quia ergo prius a malo quescitur opere, ut post anima plenius quiescat in cogitatione, alii quinquageni, alii autem centeni discumbunt, quoniam sunt nonnulli qui iam a pravis  actibus habent requiem operis, et sunt nonnulli qui a perversis cogitationibus habent iam requiem mentis. Heretici igitur, quia, perversis saepe huius mundi potentibus adhaerentes, bonorum socialem vitam atque concordiam persequuntur, recte nunc dicitur: De civitatibus fecerunt viros gemere. Quos recte beatus Iob memorat viros, quia illos magis haeretici exstinguere  ambiunt qui perfectis gressibus per viam Dei non fluxe et enerviter, sed viriliter currunt. Qui cum vulnus perfidiae ingeri in parvulorum fidelium mente conspiciunt, semper ad clamorem et gemitus redeunt. Unde et recte dicitur: |