monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LII . <<<     >>> LIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LIII [Vet. XXV].

1 VERS. 10.---Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas
2 [66. ] Haeretici sanctorum Patrum doctrinam auferunt otiosis et incautis.---Quod ait nudis, hoc replicat, absque vestitu; sed aliud est nudum esse, aliud nudum incedere. Omnis enim qui nec bona nec mala operatur, nudus est et otiosus; qui autem mala agit, nudus incedit, quia sine velamine boni operis per iter [Lyr. et plurimi, pravitatis suae.] pravitatis pergit. Sunt vero nonnulli qui, malum suae nequitiae cognoscentes, [Turon., se satiare.] satiari pane iustitiae festinant, percipere sacri eloquii dicta desiderant. Qui quoties Patrum sententias pro aedificandis mentibus in cogitatione versant, quasi de bona segete spicas portant. Haeretici igitur nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus spicas tollunt, quia sive quidam otiosi sint, et in nullis se [Plerique Norm., bonis operibus.] bonis exerceant, seu per iter impudentiae absque velamine boni operis pergant, etiam si quando iam ad poenitentiam redire cupiunt, et pabulum verbi concupiscunt, eis esurientibus spicas tollunt, quia in eorum mente perniciosis persuasionibus Patrum sententias destruunt. Nec immerito spicas signare Patrum sententias dicimus, quia saepe dum per figurata eloquia proferuntur, ab eis tegmen litterae quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.91r bsb47242.358

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik