monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, L. <<<     >>> LII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LI.

1 VERS. 8.---Quos imbres montium rigant, et non habentes velamen amplexantur lapides.
2 [64. ] Sanctorum Patrum sententiis tanquam fluentis rigamur. Sanctorum martyrum invocatio.---Imbres montium sunt verba doctorum. De quibus montibus voce sanctae Ecclesiae dicitur: Levavi oculos meos ad montes [Psal. CXX, 1]. Hos itaque imbres montium rigant, quia sanctorum Patrum fluenta satiant. Velamen autem, ut iam praediximus, boni operis tegmen accipimus, quo quisque tegitur, ut ante omnipotentis Dei oculos, pravitatis eius foeditas operiatur. Unde scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [Psal. XXXI, 1]. Quos autem lapidum nomine nisi fortes intra sanctam Ecclesiam viros accipimus? quibus per primum pastorem dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini [I Pet. II, 5]. Hi itaque qui de nullo suo opere confidunt, ad sanctorum martyrum protectionem currunt, atque ad sacra eorum corpora fletibus insistunt, promereri se veniam, eis intercedentibus, deprecantur. Quid ergo isti in hac humilitate faciunt, nisi quia bonae actionis velamen non habent, lapides amplexantur? Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.90v bsb47242.356

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik