monumenta.ch > Gregorius Magnus > 50
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XLIX. <<<     >>> LI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT L.

1 VERS. 7.---Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore.
2 [63. ] Bona opera destruendo, nudos dimittunt homines haeretici.---Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Unde cuidam dicitur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet [Apoc. XVI, 15]. Haeretici itaque cum in quorumdam mentibus bona opera destruunt, nimirum velamina indumentorum tollunt. Bene autem dicitur: Quibus non est operimentum in frigore. Operimentum quippe ad iustitiam pertinet, frigus ad culpam. Et sunt nonnulli qui in quibusdam rebus peccata faciunt, in quibusdam vero recta opera sequuntur. Qui ergo ex aliis actibus delinquit, atque ex aliis iustitiam peragit, quid iste nisi in frigore vestitur; alget, et tegitur; quia ex alio opere fervescit ad iustitiam, ex alio frigescit ad culpam? Sed cum haeretici bona opera talibus subtrahunt, agunt ne in frigore habeant quo vestiantur. Recte ergo dicitur: Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore, ut videlicet solum culpae frigus interimat quos calor alterius operis ex parte aliqua tegebat. [Vet. XXIV.] Potest vero per frigus desiderium, per vestimentum operatio signari. Et sunt plerique qui adhuc perversis desideriis aestuant, sed, contra se spiritaliter decertantes, rectis sibi operibus repugnant, et bonis actibus tegunt hoc quod sinistrum sibi resultare per tentationem sentiunt. Hi itaque unde mala desiderant, inde algent; unde autem bona operantur, inde vestiti sunt. Cum vero haeretici perversis allegationibus rectae fidei opera subtrahunt, quid agunt, nisi ut hi qui adhuc desideriorum carnalium frigora sentiunt, sine bonorum actuum vestimento moriantur? Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.90v bsb47242.355

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik