monumenta.ch > Gregorius Magnus > 49
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XLVIII. <<<     >>> L.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XLIX.

1 VERS. 6.---Agrum non suum demetunt, et vineam eius quem vi oppresserint vindemiant.
2 [62. ] Qui agrum non suum, et vineam alienam devastent haeretici.---Potest agri nomine Scripturae sacrae latitudo signari, quam haeretici non suam demetunt, quia ex ea sententias longe a suis sensibus diversas tollunt. Quae vineae quoque appellatione exprimitur, quia per veritatis sententias botros virtutum profert. Cuius vineae dominum, id est Scripturae sacrae conditorem, quasi vi opprimunt, quia eius sensum in verba sacri eloquii inflectere violenter conantur, qui dicit: Servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis [Isai. XLIII, 24]. Et eamdem vineam vindemiant, quia ex ea [Ebroic., scientiarum.] sententiarum botros pro suae intelligentiae intentione coacervant. Potest agri vel vineae nomine universa Ecclesia designari, quam perversi praedicatores demetunt, et auctorem eius in membris suis opprimendo vindemiant, quia Creatoris nostri gratiam persequentes, dum quosdam de illa qui recti videbantur rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt? De quibus adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.90r bsb47242.354

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik