monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XLV. <<<     >>> XLVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XLVI.

1 VERS. 4.---Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae.
2 [59. ] Pauperum nomine humiles intelligendi.---Paupertatis namque nomine saepe humilitas designari solet. Et nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt. Sunt vero nonnulli haeretici qui populis admisceri fugiunt, sed recessum vitae secretioris petunt; qui plerumque eos quos inveniunt eo amplius peste suae persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitae meritis reverentiores videntur. De quibus subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.90r bsb47242.353