2 | [57. ] Electi pupilli sunt.---Quos hoc loco pupillos accipimus, nisi electos Dei, in mentis teneritudine positos, qui magna fidei gratia nutriuntur, et patris sui iam pro se mortui faciem necdum vident? Et sunt plerique in Ecclesia qui quosdam conspiciunt coelestia appetere, terrena omnia despectui habere; et quamvis ipsi in huius mundi laboribus insudent, eis tamen quos ad coelestia anhelare conspiciunt de rebus quas in hoc mundo possident huius vitae adiutorium ferunt. Et quamvis ipsi agere spiritalia nequeant, ad summa tamen tendentibus libenter subsidia ministrant. Portare enim asinus onera hominum solet. Quasi ergo quidam asinus electorum est, qui, terrenis actibus deserviens, deportat onera usibus hominum. Et saepe cum haeretici quemlibet talem a sanctae Ecclesiae gremio avertunt, quasi pupillorum asinum abigunt, quia cum hunc ad perfidiam suam pertrahunt, a ministerio bonorum repellunt. |
3 | [58. ] Vidua est Ecclesia.---Quae autem vidua nisi sancta Ecclesia debet intelligi, quae occisi viri sui interim visione privata est? Bos autem huius est viduae, unusquisque praedicator. Et saepe contingit ut haeretici perversis suis dogmatibus ipsos etiam qui praedicatores videbantur trahant. Bovem ergo viduae auferunt, cum de sancta Ecclesia etiam praedicantem tollunt. Ubi recte est adiunctum: Pro pignore. Pignus namque cum tollitur, aliud quidem est quod tenetur, sed tamen adhuc aliud quaeritur. Et plerumque haeretici ideo eos conantur auferre qui praedicant, ut eorum etiam sequaces trahant. Pro pignore ergo bos viduae tollitur, quando idcirco ipse qui praedicabat rapiatur, ut alii sequantur. Ex cuius ruina plerumque agitur ut hi quoque de sanctae Ecclesiae gremio exeant, qui in ea bonis moribus praediti mites atque humiles esse videbantur. Unde et subditur: |