monumenta.ch > Gregorius Magnus > 44
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XLIII . <<<     >>> XLV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XLIV [Rec. XXI].

1 VERS. 2.---Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.
2 [56. ] Haeretici terminos a patribus constitutos transferunt.---Quos aliorum nomine nisi haereticos designat, qui a sanctae Ecclesiae gremio extranei existunt? Ipsi enim terminos transferunt, quia constitutiones patrum praevaricando transcendunt. De quibus nimirum constitutionibus scriptum est: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui [Prov. XXII, 28]. Qui greges diripiunt et pascunt, quia imperitos quosque perversis ad se persuasionibus trahunt, et doctrinis pestiferis ad interficiendum nutriunt. [Vet. XXII.] Nam quod gregum nomine imperiti populi designentur, sponsi verba testantur, qui sponsam suam alloquitur dicens: Nisi cognoveris te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum [Cant. I, 7], id est nisi honorem tuum, quo ad similitudinem Dei es condita, bene vivendo cognoveris, a conspectu meae contemplationis egredere, et imperitorum [Norm., viam.] vitam imitare populorum. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.89r bsb47242.350

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik