2 | [54. ] Dies Dei eius aeternitas. Deus est quod habet.---Quid dies Dei, nisi ipsa eius aeternitas appellatur? quae nonnunquam unius diei pronuntiatione exprimitur, sicut scriptum est: Melior est dies una in atriis tuis super millia . Nonnunquam vero pro sua longitudine dierum multorum appellatione signatur, de quibus scriptum est: In saeculum saeculi anni tui . Nos itaque intra tempora volvimur, per hoc quod creatura sumus. Deus autem qui creator est omnium aeternitate sua tempora nostra comprehendit. Ait ergo: Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora; qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. Quia ipse quidem nostra comprehensibiliter conspicit, nos autem ea quae eius sunt comprehendere nullatenus valemus. Sed natura Dei cum simplex sit, mirandum valde est, cur dicit: Qui noverunt eum, ignorant dies illius. Neque enim aliud ipse, atque aliud dies eius sunt. Deus namque hoc est quod habet. Aeternitatem quippe habet, sed ipse est aeternitas. Lucem habet, sed lux sua ipse est. Claritatem habet, sed ipse est claritas sua. Non est ergo in eo aliud esse, et aliud habere. Quid est itaque dicere: Qui noverunt eum, ignorant dies illius, nisi quia et qui cognoscunt eum adhuc nesciunt? Nam et qui iam eum fide tenent, adhuc per speciem ignorant. Et cum ipse sibi sit aeternitas, quem veraciter credimus, qualiter tamen sit ipsa eius aeternitas ignoramus. In hoc namque quod de divinae naturae potentia audimus, ea nonnunquam cogitare consuevimus quae per experientiam scimus. Omne enim quod coepit et desinit, initio et fine concluditur. Quod si mora aliquantula differtur ut finiatur, longum dicitur; in qua videlicet longinquitate cum quisque mentis oculos reducit retro per memoriam, tendit ante per exspectationem, quasi per spatium temporis dilatat in mente. Cumque audit aeternitatem Dei, humano more intendenti animo longa vitae spatia proponit, in quibus metiatur semper et quid abiit retro, quod retineatur in memoria, et quid ante restat, quod exspectetur ex intentione. |
3 | [55. ] In aeternitate nihil praeteritum aut futurum.---Sed quoties in aeternitate ista cogitamus, aeternitatem necdum cognovimus. Ibi quippe est quod nec initio incipitur, nec fine terminatur, ubi neque exspectatur quod veniet, neque percurrit quod debeat recordari, sed est unum quod semper esse est. Quod etsi nos et angeli cum initio esse videre incipimus, esse tamen hoc sine initio videmus, ubi sic semper sine fine esse est, ut nunquam se animus tendat ad sequentia, ac si multiplicentur quae sunt et longa fiant. Nam etsi per prophetiae spiritum dictum est: Domine, qui regnas in aeternum, et in saeculum, et adhuc (Fortasse, Exod. XV, 18, ubi legitur: Dominus regnabit in aeternum [Hebr., in saeculum] et ultra), more sacri eloquii, humano modo spiritus hominibus est locutus, ut ibi adhuc diceret, ubi exspectatio non inesset. Adhuc enim aeternitas non habet, quae semper esse habet, in qua nulla pars suae longitudinis praeterit, ut pars alia succedat, sed totum simul esse est, ut nil deesse videatur quod non cernat; in qua omne quod est animus videt et tardum non esse, et longum esse. Sed haec de aeternitatis diebus loquentes, conamur magis videre aliquid quam videmus. Dicatur igitur recte: Qui autem noverunt eum, ignorant dies illius, quia etsi iam Deum per fidem novimus, qualiter tamen sit eius aeternitas, sine praeterito ante saecula, sine futuro post saecula, sine mora longa, sine praestolatione perpetua, non videmus. Beatus itaque Iob sanctae Ecclesiae typum tenens, quia sub magno se scientiae freno moderatur, ne plus sapiat quam oportet sapere, et dies Dei non posse comprehendi testificans, ad haereticorum mox superbiam respectum mentis reducit, qui alta sapere appetunt, et quod capere utcunque non possunt perfecte se scire gloriantur. Nam sequitur: |