monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XLI . <<<     >>> XLIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XLII [Rec XIX].

1 VERS. 17.---Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
2 [52. ] Flagella iustorum aut mala perpetrata purgant, aut futura devitant.---Ille enim in flagello positus a salute corporis propter imminentes tenebras perit, qui idcirco pro transactis percutitur, ut a futuris suppliciis abscondatur. Flagella quippe bonorum aut vitia perpetrata purgant, aut ea quae poterant perpetrari futura devitant. Beatus autem Iob, quia in flagello positus, nec a peccatis praecedentibus purgabatur, nec ab imminentibus tegebatur, sed eius tantummodo in flagello virtus augebatur, fiducialiter dicit: Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Qui enim semper divinae formidinis pondus aspexit, eius cordis faciem caligo peccati non operuit. Et is quem supplicia nulla sequebantur, salutem corporis propter imminentes tenebras non amisit.
3 [53. ] A pravis cogitationibus nemo immunis.---Et notandum quod [Turon., in se priora. In Ebroic. caeterisque Norm. legitur superiora, pro priora. In Uticensi tamen olim scriptum erat priora.] ipse priora denuntians nequaquam ait: Faciem meam non tetigit; sed: Non operuit caligo. Saepe enim etiam corda iustorum subortae cogitationes polluunt, terrenarum rerum [Turon., delectationes tangunt] delectationibus tangunt, sed dum citius manu [Norm., sanctae districtionis.] sanctae discretionis abiguntur, festine agitur ne cordis faciem caligo operiat, quae hanc iam ex illicita [Turon., cogitatione.] delectatione tangebat. Nam saepe in ipso orationis sacrificio importunae se cogitationes ingerunt, quae hoc rapere vel maculare valeant, quod in nobis Deo flentes immolamus. Unde Abraham cum ad occasum solis sacrificium offerret, insistentes aves pertulit, quas studiose, ne oblatum sacrificium raperent, abegit [Genes. XV, 11]. Sic nos cum in ara cordis holocaustum Deo offerimus, ab immundis hoc volucribus custodiamus, ne maligni spiritus et perversae cogitationes rapiant quod mens nostra offerre se Domino utiliter sperat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.88r bsb47242.346

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik