2 | [51. ] Timor hic donum Dei est.---Ex divino munere cor iusti moliri dicitur, quia superni iudicii timore penetratur. Molle est enim quod penetrari potest, durum quod penetrari non potest. Unde per Salomonem dicitur: Beatus homo qui semper est pavidus, qui vero mentis est durae corruet in malum . Virtutem ergo suae formidinis non sibi, sed auctori tribuit, qui ait: Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. Non autem secura, sed perturbata sunt corda bonorum, quia dum futuri examinis pondus considerant, quietem hic habere non appetunt, securitatem suam districtionis intimae consideratione perturbant. Qui tamen inter ipsa timoris supplicia saepe animum revocant ad dona, et ut semetipsos consolatione refoveant, inter hoc quod metuunt reducunt oculum ad dona quae acceperunt, ut spes sublevet quem timor premit. Unde et sequitur: |