2 | [50. ] Malis securitatem prae se ferentibus, iusti semper timent.---Bene a facie Domini turbatur, qui terrorem maiestatis illius cordis sui obtutibus proponit, et eius rectitudinis pavore concutitur, dum se reddendis rationibus conspicit idoneum non esse, si dictricte iudicetur. Recte autem dicitur: Et considerans eum, timore sollicitor, quia divinae animadversionis vim cum minime quisque considerat, minime formidat; et tanto magis in hac vita quasi securus est, quanto a consideratione internae districtionis alienus. Semper etenim iusti viri ad cordis secretarium redeunt vim occultae districtionis intuentur, maiestatis intimae iudicio assistunt, ut eo magis quandoque securi sint, quo hic quandiu viverent securi esse noluerunt. Nam malorum mentes cum renuunt considerare quod timeant, ad hoc quandoque gaudentes perveniunt quod timentes nullo modo evadant. Sed ecce de beato Iob novimus quod crebris Dei sacrificiis deditus, quod hospitalitatibus, quod indigentiis pauperum impensus, quod suis etiam subditis humilis, quod sibi adversantibus benignus fuit, et tamen tot flagella suscepit nec iam securus exstitit inter flagella, sed adhuc metuit, adhuc divinae districtionis vim considerans contremiscit. Quid nos itaque miseri, quid peccatores dicimus, si sic timet, qui sic egit? Sed tanti timoris pondus an a semetipso habeat, innotestat. Sequitur: |