monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXXVIII. . <<<     >>> XL.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXXIX.

1 VERS. 14.---Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.
2 [49. ] Ex his quae patimur, formidare discimus quae nondum passi sumus.---Ac si aperte dicat: Iam perpendo quae patior, sed adhuc formido quae pati possum. Explet enim in me voluntatem suam, quia multis me [Editi, persecutionibus. invitis Mss. Norm. et aliis.] percussionibus affligit. Sed multa similia praesto sunt ei, quia si ferire cogitat, adhuc invenit ubi plaga crescat. Hinc itaque pensandum est quam pavidus ante flagellum fuit, qui etiam percussus adhuc metuit ne feriatur. Incomprehensibilem quippe vim ei inesse considerans et potestatis et examinis, esse vir iustus noluit nec de flagello securus. Unde adhuc metuens adiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke21.87v bsb47242.344