monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXXVII. . <<<     >>> XXXIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXXVIII. [Vet. XIX, Rect. XVIII].

1 IBID.---Et anima eius quodcunque voluit, hoc fecit.
2 [--- Deo nec illa obsistunt quae contra voluntatem illius fieri videntur.---Cum sit cunctis corporibus exterior, cunctis mentibus interior Deus, ea ipsa vis eius, qua omnia penetrat, cunctaque disponit, anima illius appellatur. Cuius videlicet voluntati nec illa obsistunt, quae contra voluntatem illius fieri videntur, quia ad hoc nonnunquam permittit fieri etiam quod non praecipit, ut per hoc illud certius impleatur quod iubet. Apostatae quippe angeli perversa voluntas est, sed tamen a Deo mirabiliter ordinatur, ut ipsae quoque eius insidiae utilitati bonorum serviant, quos purgant dum tentant. Sic itaque eius anima quodcunque voluit hoc fecit, ut inde quoque voluntatem suam impleat, unde voluntati illius repugnari videbatur. Terreatur ergo vir iustus, et tantae maiestatis pondus considerans, infirmum se esse deprehendat.
3 [48. ]Sed inter verba haec percunctari libet, ac dicere: O beate Iob, inter tot flagella positus cur adhuc adversa formidas? iam tribulationibus cingeris, iam innumeris afflictionibus angustaris. Malum timeri debet quod necdum susceptum est; tu in tanto positus dolore quid metuis? Sed ecce vir iustus nostris inquisitionibus satisfaciens adiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke21.87r bsb47242.343

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik