monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXXIV. <<<     >>> XXXVI

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXXV.

1 VERS. 12.---A mandatis labiorum eius non recessi.
2 [43. ] Dei voluntatem in Scripturis scrutari, alia iustorum sollicitudo.---Sicut bene obsequentes famuli dominorum suorum [Plurimi Norm., vultus semper intuentes sunt. ut festini audiant.] vultibus semper intenti sunt, ut ea quae praeceperint, festine audiant et implere contendant, sic iustorum mentes per intentionem suam omnipotenti Domino assistunt, atque in scriptura eius quasi os eius intuentur, ut quia per eam Deus loquitur omne quod vult, tanto a voluntate eius non discrepent, quanto eamdem voluntatem illius in eius eloquio agnoscunt. Unde fit ut eius verba non per eorum aures supervacue transeant, sed haec in suis cordibus figant. Unde hic subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.86v bsb47242.340