Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXXII.
1 | VERS. 10.---Ipse vero scit viam meam. |
2 | [39. ] Deus iustorum vias explorat eosque probat.---Ac si patenter dicat: Ego me et districte discutio, et perfecte me scire non possum; et tamen ille quem videre non valeo, videt subtiliter cuncta quae ago. Sequitur: |
3 | Et probabit me quasi aurum quod per ignem transit. |
4 | Aurum in fornace ad naturae suae claritatem proficit, dum sordes amittit. Quasi aurum ergo quod per ignem transit probantur animae iustorum, quibus exustione tribulationis et subtrahuntur vitia et merita augentur. Nec elationis fuit quod sanctus vir in tribulatione se positum auro comparavit, quia qui Dei voce iustus ante flagella dictus est, non idcirco tentari permissus est ut in eo vitia purgarentur, sed ut merita crescerent, aurum vero igne purgatur. Minus ergo de se aestimavit ipse quam erat, dum, tribulationi traditus, purgari se credidit, qui purgandum in se aliquid non habebat. |
5 | [40. ] Iusti quantumvis humiles, sua bona opera non ignorant.---Sciendum vero est quia quamvis de se humilia sentiat animus iustorum, ea tamen quae agunt quam sint recta conspiciunt, sed de eorum rectitudine non praesumunt: Unde adhuc subditur: Vestigia eius secutus est pes meus: viam eius custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius. Sed in his omnibus an se esse aliquid existimet videamus. Sequitur: Ipse enim solus est [Rec. XVI]. Qua sententia subiuncta ostendit quia in tot bonis quae egerat nil esse se credidit. Sed haec ipsa superius verba repetentes, ut possumus perstringamus. |