2 | [36. ] Occulta Dei iudicia, dum metuunt, evadunt electi.---Tunc enim culpas plangimus cum pensare coeperimus. Sed tunc subtilius pensamus, cum sollicitius plangimus, atque ex lamentis in corde nostro plenius nascitur quid peccantibus divina districtio minatur, quae erunt illa reproborum improperia, qui terror, quae implacabilis Maiestatis aversio. Tanta enim tunc Dominus reprobis iratus dicet; quanta eos pati ex aequitate permiserit. Quae nimirum verba animadversionis illius iusti, dum modo sollicite metuunt, evadunt. Sed quis in illo examine inveniri iustus valeat, si secundum suae fortitudinis Maiestatem vitam hominum discutiat Deus? Apte ergo subiungitur: |