monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXVII . <<<     >>> XXIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXVIII [Rec. XIII].

1 VERS. 4.---Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus.
2 [35. ] Ex occultorum Dei iudiciorum consideratione ad poenitentiam accenduntur electi.---Coram Deo iudicium ponere est intra secretum mentis per fidei contemplationem ad tremendum examen maiestatis illius oculos nostrae considerationis aperire, quid peccator homo mereatur attendere, et occultus nunc et tacitus iudex quam terribilis post appareat considerare. Ex qua re agitur ut ad cognitionem sui anima subtilius revocetur, et quo occultum iudicem suum magis terribilem videt, eo de suis actibus formidolosius angustetur. Anxie trepidat, culpas suas lamentis insequitur, poenitendo increpat, qualem fuisse se meminit. Unde nunc quoque postquam dictum est: Ponam coram eo iudicium, recte subiungitur: Os meum replebo increpationibus. Qui enim sibi in conspectu Dei iudicium ponit, os suum increpationibus replet, quia dum subtile examen tremendi contra se iudicis contemplatur, amarae se poenitentiae invectione persequitur. Saepe autem dum culpas nostras pensare negligimus, quae earum reprehensio in iudicio sequatur ignoramus; dum vero eas poenitendo persequimur, quid nobis de eis iudex in suo examine dicere possit invenimus. Unde adhuc apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.84v bsb47242.332

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik