monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXVI . <<<     >>> XXVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXVII [Rec. XII].

1 VERS. 3.---Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium eius?
2 [33. ] Ardor electorum Dei conspectu frui cupientium.---Electus quisque nisi Deum cognovisset, utique non amaret. Sed aliud est cognoscere per fidem, atque aliud per speciem; aliud invenire per credulitatem, aliud per contemplationem. Ex qua re agitur ut electi omnes eum quem fide cognoverunt videre quoque per speciem anhelent. Cuius amore flagrantes aestuant, quia eius dulcedinis suavitatem iam in ipsa suae fidei certitudine degustant. Quod bene ille in Gerasenorum regione sanatus a daemonibus designat, qui vult abire cum Iesu; sed ei a magistro salutis dicitur: Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecerit Deus [Luc. VIII, 39]. Amanti enim adhuc dilatio imponitur, ut ex dilati amoris desiderio meritum retributionis augeatur. Fit ergo nobis omnipotens Deus dulcis in miraculis, et tamen in sua celsitudine manet occultus, ut et quiddam monstrando de se occulta nos inspiratione in suo amore succendat, et tamen abscondendo Maiestatis suae gloriam amoris sui vim per aestum desiderii augeat. Nisi enim sanctus vir videre hunc in sua Maiestate quaereret, non utique subinferret: Et veniam usque ad solium eius [Vet. XIV]. Quid namque est solium Dei, nisi illi angelici spiritus qui, Scriptura teste, throni vocati sunt? Qui ergo usque ad solium Dei venire vult, quid aliud quam interesse angelicis spiritibus concupiscit, ut nulla iam defectiva temporum momenta sustineat, [Germ., Bellovac. et Norm., sed permanente gloria.] sed ad permanentem gloriam in contemplatione aeternitatis exsurgat?
3 [34. ] Electi occulta Dei iudicia venerantur.---Quae tamen verba etiam in hac vita positis iustis [Germ. et Bollov., eveniunt, quod prius lectum in Utic.] conveniunt. Nam cum contra votum suum atque desiderium quodlibet agi conspiciunt, ad occulta Dei iudicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur quod inordinatum foris currere videtur. Cum enim praesidentem angelicis spiritibus Creatorem omnium fidei oculis contemplantur, ad eius nimirum solium veniunt. Et quia considerant quoniam is qui mire angelos regit iniuste homines non disponit, profecto inveniunt causales rationes quam iustae sint, dum ipsae causae extrinsecus videantur iniustae; dumque id humiliter faciunt, semetipsos saepe in sua voluntate reprehendunt, sua in se nonnunquam vota diiudicant, dum meliora esse ea quae disponit conditor pensant. Unde bene adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.84v bsb47242.330

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik