monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXIV. <<<     >>> XXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXV.

1 VERS. 30.---Salvabitur innocens, salvabitur autem munditia manuum suarum.
2 [30. ] Gratiae praevenientis necessitas, quam comitari et subsequi debet liberum arbitrium.---Quae scilicet sententia si de coelestis regni retributione [Bellovac., promittitur.] promitur, veritate fulcitur, quia cum de Deo scriptum sit: Qui reddit unicuique secundum opera eius [Rom. II, 6], illum in extremo examine iustitia aeterni iudicis salvat, quem hic eius pietas ab immundis operibus liberat. Sin vero ad hoc salvari quisque hic munditia manuum suarum creditur, [Norman., ut suis operibus innocens fiat.] ut suis viribus innocens fiat, procul dubio erratur, quia si superna gratia nocentem non praevenit, nunquam profecto inveniet quem remuneret innocentem. Unde veridica Moysis voce dicitur: Nullusque apud te per se innocens est [Exod. XXXIV, 7]. Superna ergo pietas prius agit in nobis aliquid sine nobis, ut, subsequente quoque nostro libero arbitrio, bonum quod iam appetimus agat nobiscum, quod tamen per impensam gratiam in extremo iudicio ita remunerat in nobis, ac si solis processisset ex nobis. [Vet. XII.] Quia enim divina nos bonitas, ut innocentes faciat, praevenit, Paulus ait: Gratia autem Dei sum id quod sum [I Cor. XV, 10]. [Olim in Utic. legebatur: et quia eadem gratia nostrum liberum arbitrium sequitur, quod fuit antiqua manu emendatum. Huic lect. favent duo vet. Mss. Paris., unus Reg., alter San Germ., et unus Vatic. not. 574, saec. XIV, vel XV, exaratus. Verum contradicunt omnes alii, Anglic., Gallic., Vatic., ex quibus plurimi sunt saltem nono saec. scripti, qualis notatus 575, cuius ad calcem haec leguntur carmina: Sexta docet finem pars hoc resonare volumen, Quod bene ter senis distinguitur undique libris. Anastasii sancti concessum munere Christi Altari, cuius si quis substraxerit istud Donum, percussus sis sic anathemate Iesu. Perpetua vita careas; sane morte futura Ioannes Scriptor . . . Da, Christe, medelam. Nullam fecimus mentionem cuiusdam Ms. Cisterciensis in quo legitur quoque: et quia eadem gratia nostrum liberum arbitrium sequitur, quod multarum diversarum lectionum adiectione sit interpolatus, aliundeque non admodum antiquus. Huic autem opponitur alter Cisterciensis eo deosculandus quod piis manibus sanctorum monachorum Cisterciensium exaratus sit, sub beato Stephano primo Cistercii abbate, ut liquet ex hac epigraphe: Anno Domini millesimo centesimo undecimo, in vigilia Nativitatis eiusdem Domini nostri Iesu Christi, liber iste finem sumpsit scribendi, temporibus Domini Stephani Cisterciensis abbatis. Verum quid opus est Manuscriptorum testimonio, ad asserendam nostram lectionem, cum alia evertat omnino sensum a Gregorio intentum? Palam enim docet hic gratiam praevenire, liberum vere arbitrium esse pedisequum: Quia, inquit, divina nos bonitas, ut innocentes faciat, praevenit, Paulus ait, etc. Et infra: non enim diceret mecum si cum praeveniente gratia subsequens liberum arbitrium non haberet.] Et quia eamdem gratiam nostrum liberum arbitrium sequitur, adiungit: Et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Qui dum se de se nihil esse conspiceret, ait: Non autem ego. Et tamen quia se esse aliquid cum gratia invenit, adiunxit: Sed gratia Dei mecum. Non enim diceret mecum si cum praeveniente gratia subsequens liberum arbitrium non haberet. Ut ergo se sine gratia nihil esse ostenderet, ait: [Plerique, non autem ego.] Non ego. Ut vero se cum gratia operatum esse per liberum arbitrium demonstraret, adiunxit: Sed gratia Dei mecum. Munditia itaque manuum suarum innocens salvabitur, quia qui hic praevenitur dono ut innocens fiat, cum ad iudicium ducitur, ex merito remuneratur. Quae cuncta Eliphaz, sicut praedictum est, etsi recte protulit, cui tamen proferret ignoravit, [Norm., quia docere meliorem audere non debuit.] quia docere meliorem non debuit, sed audire. Quae tamen omnia per typum haereticorum promissionibus congruunt, qui cum fideles quosque in praesenti vita afflictos inveniunt, eos ex culpa perfidiae percussos arbitrantur, eisque si sua dogmata sequantur, salutem innocentiae per bonorum operum munditiam promittunt. Sed mens fidelium tanto eos altius despicit, quanto illos innocentiam non videt habere quam pollicentur. Unde bene per Salomonem dicitur: [Bigot. et Lyr., frustra iacitur rete.] Frustra iactatur rete ante oculos pennatorum [Prov. I, 17]. Pennati quippe sunt bonorum spiritus, qui dum ad altiora per spem veritatis evolant, apposita pravorum hominum deceptionis retiacula declinant. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.83v bsb47242.326

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik