2 | [29. ] Humilitatis commendatio.---Quae nimirum sententia a Veritatis ore non discrepat dicentis: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur . Unde et per Salomonem dicitur: Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et antequam glorietur, humiliatur . Recte autem dicitur: Qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur, quia, quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima superbiae ostensio esse in oculis solet. Hinc enim scriptum est: Et oculos superborum humiliabis . Hinc de ipso superbientium capite dicitur: Omne sublime videt . Hinc de illa quae ei per infidelitatem adhaesit scriptum est: Generatio cuius excelsi sunt oculi, et palpebrae eius in altum subrectae . Oculos ergo inclinare est nullum respiciendo despicere, sed se minorem atque imparem cunctis quos aspicit aestimare. Salvabitur itaque qui oculos inclinat, quia qui falsum superbiae verticem deserit, veritatis altitudinem ascendit. Sequitur: |