monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXI. <<<     >>> XXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXII.

1 VERS. 28.---Decernes rem, et veniet tibi.
2 [27. ] Falsa hominum de adversis et prosperis iudicia.---Hoc esse proprium infirmantium iudicium solet, ut tanto quempiam existiment iustum, quanto hunc adipisci conspiciunt omne quod appetit. cum videlicet noverimus nonnunquam bona terrena iustis subtrahi, quae largo munere tribuuntur iniustis, quia et desperatis aegris medici quidquid poposcerint dari praecipiunt, et eis quos reduci posse ad salutem praevident quae appetunt dari contradicunt. Sed si dicta haec Eliphaz de donis spiritalibus intulit, sciendum quod res decernitur et venit cum virtus quae ex desiderio appetitur, [Germ. et Norm.: Largiente Domino etiam effectum operatur.] largiente Deo, etiam effectu prosperatur. Unde et adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.83r bsb47242.324

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik