Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXI.
1 | VERS. 27.---Rogabis eum, et exaudiet te. |
2 | [26. ] Frustra Deum rogant qui eius praecepta contemnunt.---Rogant quippe Dominum, sed exaudiri minime merentur, qui iubentis Domini praecepta contemnunt. Unde scriptum est: Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis . Quandiu ergo Eliphaz beatum Iob non exaudiri credidit, hinc nimirum in suo opere errasse iudicavit. Unde et adhuc subdit: |
3 | IBID.---Et vota tua reddes. |
4 | [Vet. XI.] Qui vota vovit, sed haec prae infirmitate solvere non valet, ei ex peccati poena agitur ut volenti bonum posse subtrahatur. Cum vero in conspectu intimi iudicis ea quae obsistit culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur. Sequitur: |