Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XII .
1 | VERS. 18.---Cum ille implesset domos eorum bonis. |
2 | [17. ] Deus etiam malos beneficiis cumulat. Quo consilio.---Malorum domos Dominus bonis implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat, ut aut benignitatem conditoris erubescant, et ad bonitatem redeant; aut redire omnimodo contemnentes, inde illic gravius puniantur, unde hic et bonis Dei largioribus mala reddiderunt, ut duriora eos tunc supplicia puniant, quorum hic malitiam nec dona vicerunt. Sequitur: |
3 | IBID.---Quorum sententia procul sit a me. |
4 | Aliud sententia, aliud consilium.---Hoc etiam per beatum Iob dictum est. Ait namque: Quorum consilium longe sit a me , quamvis aliud sententia, atque aliud consilium possit intelligi. Sententia quippe in ore est, consilium in cogitatione. Dum ergo Eliphaz longe se a malorum sententia, beatus vero Iob a consilio optavit, constat nimirum quia iste malorum verbis, ille vero etiam cogitationi desiderat esse dissimilis. Sequitur: |