monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, X . <<<     >>> XII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XI.

1 VERS. 17.---Qui dicebant Deo: Recede a nobis.
2 [16. ]Haec etiam beatum Iob dixisse quis ambigat? Sed quae in eius dictis exposuimus, propter legentis fastidium replicare devitamus. Sequitur:
3 IBID.---Et quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum.
4 In his quoque sermo, et non sententia immutatur. Nam quod per beatum Iob dictum est: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei [Iob. XXI, 15]? hoc per Eliphaz dicitur: Et quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.81r bsb47242.314

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik