1 | VERS. 15.---Nunquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui? |
2 | [13. ] Christi semita humilitas mundi superbia.---Sicut semita Redemptoris nostri humilitas, ita semita saeculorum superbia est. Saeculorum itaque [Idem, viam.] semitam viri iniqui calcant, quia per huius vitae desideria in elatione perambulant. De quibus adhuc iniquis subditur: |