2 | [12. ] Immensitatis et providentiae divinae eximia descriptio. Deus sic intendit omnibus, ut adsit singulis.---Sunt plerique ita hebetes ut formidare nesciant nisi quod corporaliter vident. Unde fit ut Deum non metuant, quem videre non possunt. Haeretici autem, quia se esse sapientes arbitrantur, verba contra catholicos irrisionis proferunt, atque ab eis illum non timeri suspicantur, quem videre corporaliter nequeunt ut quasi per torporem sensus auctorem suum existiment, quia coelo excelsior est, et super stellarum vertices sublimatur, ex longinquo videre non posse; et quia inter nos et coelestem sedem partes aereae intersunt, quasi in nube latens per caliginem iudicet, et superioribus intentus, minus ima perpendat; et dum coeli cardines ambiendo constringit, interiora non videat. Sed quis de Deo ista vel desipiens suspicetur, qui nimirum cum sit semper Omnipotens, sic intendit omnibus, ut adsit singulis; sic adest singulis, ut simul omnibus nunquam desit? Nam etsi quosdam peccantes deserit, eisdem tamen ipsis adest per iudicium, quibus deesse cernitur per adiumentum. Sic itaque exteriora circumdat, ut interiora impleat; sic interiora implet ut exteriora circumdet; sic summa regit, ut ima non deserat; sic imis praesens est, ut a superioribus non recedat; sic latet in sua specie, ut tamen cognoscatur in operatione; sic cognoscitur in suo opere, ut tamen comprehendi non valeat a cognoscentis aestimatione; sic adest, ut videri nequeat; sic videri non valet, ut tamen eius praesentiam ipsa sua iudicia testentur; sic se nobis intelligendum praebet, ut tamen ipsum nobis radium sui intellectus obnubilet; et rursum sic caligine nos ignorantiae reprimit, ut tamen menti nostrae radiis suae claritatis intermicet: quatenus et sublevata quidpiam videat, et reverberata contremiscat; et quia eum, sicuti est, videre non potest, aliquatenus vivendo cognoscat. Sed haec haeretici sanctam Ecclesiam scire non aestimant, quia stulto iudicio solos se esse sapientes putant. Ex quorum adhuc typo subiungitur: |