2 | [10. ] Magistros errorum resipiscentes benigne suscipienti detrahunt.---Plebes quae haereticis praedicantibus sunt subiectae ex carnali intelligentia errorum eorum semina perversa concipiunt, eisque in sua damnatione sociantur. Sed cum sancta Ecclesia ipsos errorum praedicatores vel ratione victos ad se suscipit, vel studio perversitatis obduratos sub disciplinae suae vinculo restringit, destituti haeretici cum remanere apud se plebes sine praedicatoribus vident, quid aliud a sancta Ecclesia quam viduas vacuas relictas dolent? Et quia subtractis haereticorum magistris, eorum discipulos in suo opere infirmari suspicantur, quasi lacertos pupillorum comminutos ab Ecclesia esse conqueruntur. Vel certe quia sancta Ecclesia dum quosdam ab haereticis venientes suscipit, liquet nimirum quod pristino eorum errori contradicit. Nam sunt nonnulli qui ita virginitati carnis student, ut nuptias damnent; et sunt nonnulli, qui ita abstinentiam laudant, ut sumentes alimenta necessaria detestentur. De quibus per Paulum dicitur: Prohibentium nubere, iubentium abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus . Quia ergo eos a carnali intentione suae superstitionis revocat, haeretici cum hos aspiciunt aliter vivere quam docuerunt, lacertos eorum ab operatione quam prius tenuerant comminutos esse ab Ecclesia testantur. Unde et in hoc tempore disciplinae, si quid ei adversitatis evenerit, hoc evenisse ex digna peccatorum retributione suspicantur. Nam subditur: |