Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT IV.
1 | VERS. 5.---Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? |
2 | [4. ] A verbis otiosis ad contumeliosa venitur.---Ecce a torpenti corde ad verba venit otiosa, ab otiosis autem verbis per crimen fallaciae ad contumelias exarsit. Isti quippe sunt casus culpae crescentis, ut lingua cum non restringitur nequaquam ubi ceciderit iaceat, sed semper ad deteriora descendat. Ea vero quae subiuncta sunt, quia valde iuxta historiam patent, exponenda ad litteram non sunt. |
3 | [5. ]Sed quia amicos beati Iob haereticorum speciem tenere diximus [Sup., in praef., et alibi saepissime], ipsum vero significationem sanctae Ecclesiae gerere, iam nunc Eliphaz verba quo modo haereticorum falsitati congruant, demonstremus. Nam sequitur: |