Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT I.
1 | [Vet. et Rec. I.] Qui contra veritatis verba in allegatione deficiunt, saepe etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur. Unde Eliphaz, beati Iob sermonibus pressus, ea dicit quae nullus ignorat. Ait enim: |
2 | CAP. XXII, VERS. 2.---Nunquid Deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? |
3 | [1. ] Scientia nostra divinae comparata, ignorantia est.---In comparatione enim Dei, scientia nostra ignorantia est. Ex Dei namque participatione sapimus, non comparatione. Quid ergo mirum cum illud quasi per doctrinam dicitur, quod sciri potuit etiamsi taceretur? Qui adhuc Dei potentiam quasi defendendo subiungit: |