1 | VERS. 54.---Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? |
2 | [73. ] Sanctis quam odiosum mendacium.---Amici beati Iob eum consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Cumque hunc hypocritam vel impium dicerent, per hoc quod ipsi mentientes perpetrabant culpam, augebant procul dubio poenam iusti vulneribus afflicti. Nam sanctorum mentes, quia veritatem diligunt, etiam culpa fallaciae torquet alienae. Quanto enim grave mendacii esse crimen aspiciunt, tanto hoc non solum in se, sed etiam in aliis oderunt. |