2 | [72. ] Per Antichristum, urgente mundi fine, carnales omnes ad se trahet, nunc tantum plurimos.---Hoc loco homo humana sapiens dicitur. Sed cum plus sint omnes quam innumerabiles quaerendum est nobis cur ante se innumerabiles et post se omnes trahere dicatur, nisi quod antiquus hostis reprobum tunc hominem ingressus cunctos quos carnales invenerit sub suae iugum ditionis rapit? Qui et nunc priusquam appareat innumerabiles quidem, non tamen omnes, carnales trahit, quia quotidie a carnali opere ad vitam multi revocantur, atque ad statum iustitiae alii per brevem, alii vero per longam poenitentiam redeunt. Et nunc innumerabiles rapit, cum falsitatis suae stupenda hominibus signa non exhibet. Cum vero coram carnalium oculis miranda eis prodigia fecerit, post se tunc non innumerabiles, sed omnes trahit, quia qui bonis praesentibus delectantur potestati illius se absque retractatione subiiciunt. Sed, sicut praefati sumus, quia plus est omnem hominem quam innumerabiles trahere, cur prius dicitur quia omnem hominem trahit, et post in augmento innumerabiles subiiciuntur? Ratio namque expetit ut prius quod minus est et post in augmento quod plus est diceretur. Sed sciendum quia hoc loco plus fuit innumerabiles dixisse quam omnes. Post se enim omnem hominem trahit, quia in tribus annis et dimidio omnes quos in studiis vitae carnalis invenerit iugo suae dominationis astringit. Ante se vero innumerabiles traxit, quia per quinque millia et adhuc amplius annorum curricula, quamvis carnales omnes trahere minime potuit, multo tamen plures sunt in tam longo tempore hi quos ante se innumerabiles rapit, quam omnes quos in tam brevi tempore rapiendos invenerit. Bene ergo dicitur: Post se omnem hominem trahit, et ante se innumerabiles, quia et tunc minus tollit cum omnes tulerit, et nunc amplius diripit cum corda innumerabilium invadit. Haec beatus Iob, quia contra iniquorum principem mire disseruit, qui in hac vita extolli permittitur, sed in adventu Domini destruetur, de se patenter ostendit quia flagella dominica non ex offensione susceperit, quoniam si iniquus quisque in hac vita permittitur prosperari, necesse est ut electus Dei debeat sub flagelli freno retineri. Ex qua re amicos arguit, dicens: |