2 | [71. ] Ut amarus est electis, ita reprobis vitia suggerendo dulcis est.---Graeca lingua cocytus luctus dicitur, qui tamen luctus feminarum vel quorumlibet infirmantium solet intelligi. Sapientes vero huius saeculi, a luce veritatis exclusi, quasi umbras quasdam veritatis inquisitione tenere conati sunt. Unde Cocytum fluvium currere apud inferos putaverunt, videlicet designantes quod hi qui digna doloribus opera faciunt, in infernum ad luctum decurrunt. Sed nos despiciamus umbram carnalis sapientiae, qui iam de veritate lucem tenemus et cognoscamus voce beati viri Cocyton luctum infirmantium dici. Scriptum quippe est: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum . Qui enim in Deo confortari renuunt, ad luctum per animi infirmitatem tendunt. Glareas vero lapillos fluminum appellare, consuevimus, quos aqua defluens trahit. Quid ergo per glareas Cocyti nisi reprobi designantur, qui, suis voluptatibus dediti, quasi semper a flumine ad ima detrahuntur? Qui enim contra voluptates huius saeculi stare fortiter nolunt, glareae Cocyti fiunt qui suis quotidie lapsibus ad luctum tendunt, ut in aeternum post lugeant, qui modo se in suis voluptatibus delectabiliter relaxant. Et quia antiquus hostis suum vas illum reprobum hominem ingressus, dum dona perversis tribuit, dum eos in hoc mundo honoribus extollit, dum eorum oculis prodigia ostendit, fluxae mentes hunc in suis prodigiis admirantur et sequuntur, bene de eo dicitur: Dulcis fuit glareis Cocyti. Cum enim hunc electi despiciunt, cum mentis calce contemnunt, illi eum sequentes diligunt, qui velut ab aqua voluptatis ad perpetuum luctum trahuntur, qui per terrenam concupiscentiam more glareae quotidianis lapsibus ad ima dilabuntur. Aliis namque gustum suae dulcedinis per superbiam, aliis per avaritiam, aliis per invidiam, aliis per fallaciam, aliis per luxuriam porrigit; et ad quanta vitiorum genera pertrahit, quasi tot suae dulcedinis potus propinat. Nam cum aliquid superbum in mente persuadet, fit dulce quod dicit, quia videri praelatus caeteris homo perversus appetit. Dum menti avaritiam infundere molitur, fit dulce quod occulte loquitur, quia per abundantiam necessitas vitatur. Dum aliquid de invidia suggerit, fit dulce quod dicit, quia perversa mens dum alium deterescere viderit, exsultat se eo minorem minime videri. Cum aliquid de fallacia persuadet, fit dulce quod suggerit, quia eo ipso quo fallit caeteros, prudens videtur sibi. Cum luxuriam deceptae menti loquitur, fit dulce quod suadet, quia in voluptate animum resolvit. Quot ergo vitia carnalium cordibus inserit, quasi tot potus suae dulcedinis eis porrigit. Quam tamen, ut praedixi, eius dulcedinem non percipiunt, nisi qui, praesentibus voluptatibus dediti, ad perpetuum luctum trahuntur. Bene ergo dicitur: Dulcis fuit glareis Cocyti, quia amarus electis, et suavis est reprobis. Illos enim solummodo suis delectationibus pascit, quos quotidianis lapsibus ad gemitum impellit. Sequitur: |