2 | [68. ] Consulendi sunt, qui vitam sibi viam esse, non patriam cogitant.---Saepe etenim diu divina patientia tolerat quos iam ad supplicia praescita condemnat, permittit florere quos adhuc cernit deteriora perpetrare. Quia enim videt ad quam damnationis foveam tendant, hoc eis pro nihilo esse existimat, quod hic perversi relinquenda multiplicant. Sed quisquis praesentis vitae gloriam diligit, magnam esse felicitatem deputat hic secundum votum florere, quamvis cogatur postmodum supplicia aeterna tolerare. Solus ergo ille conspicit nil esse quod iniquus floret, qui iam gressum cordis ab amore praesentis saeculi amovit. Unde recte cum de subsequenti damnatione impii diceretur, praemittitur: Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis. Viator quippe dicitur qui praesentem vitam viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione praetereuntis saeculi cor figere despicit, qui non remanere in transeuntibus, sed ad aeterna pervenire concupiscit. Qui enim in hac vita viator esse non appetit, huius vitae prospera minime contemnit, et ea quae ipse desiderat, cum abundare aliis viderit, miratur. Unde David propheta quoniam a dilectione praesentis saeculi iam corde transierat, iniqui gloriam describens, dicebat: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani . Sed quia cor huic mundo non subdidit, hunc iure despexit, dicens: Transivi, et ecce non erat [Ibid., 36]. Esset quippe aliquid in eius aestimatione impius, si ipse ab hoc saeculo per intentionem minime transisset. Sed is cui non transeunti magnum aliquid esset, transeunti animo quam nihil esset apparuit, quia dum aeterna retributio cogitatur, praesens gloria quam sit nulla cognoscitur. Hinc Moyses, cum supernae contemplationis gloriam quaereret, dixit, Transiens videbo visionem . Nisi enim gressum cordis a saeculi amore removisset, nequaquam intelligere superna potuisset. Hinc Ieremias luctum cordis sui considerari deposcens, ait: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus . Qui enim praesentem vitam non quasi viam transeunt, sed quasi patriam attendunt, luctum cordis electorum considerare nesciunt. Illos ergo ut dolorem suum considerent propheta exquirit, quos in hoc mundo contigit animum non fixisse. Hinc per Salomonem dicitur: Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt . Muti enim dicuntur qui praedicatorum verbis contradicendo minime resistunt. Qui etiam pertranseuntes sunt, quia intentionem mentis in amore vitae praesentis figere dedignantur. Igitur quia malus ad diem perditionis servatur, et ad diem furoris ducitur, hoc non nisi qui est viator intelligit, quoniam qui cor in praesentibus fixit, quae iniquum sequuntur supplicia non deprehendit. De quo adhuc subditur: |