Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT LV.
1 | VERS. 23-25.---Iste moritur robustus et sanus, dives et felix, viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur; alius vero moritur in amaritudine animae suae absque ullis opibus. |
2 | [62. ] Electorum et reproborum vita dispar, at mors carnis eadem. Iniqui laetitia transit ad poenam, innocentis poena ad laetitiam.---Ista cum ita sint, quis omnipotentis Dei secreta discutiat cur haec ita esse permittat? Sed electis et reprobis vita quidem dispar est, carnis autem in morte corruptio dispar non est. Unde subiungitur: |
3 | VERS. 26.---Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. |
4 | Quid ergo mirum, si prosperitate vel adversitate praesentis saeculi dissimiliter ad momentum currunt, qui per corruptionem carnis ad terram similiter redeunt? [Vet. XXV.] Illa est ergo solummodo vita cogitanda, in qua cum resurrectione carnis ad finem dissimilem pertingitur retributionis. Quae est enim iniquis salus aut robur, qui adeps et divitiae, dum totum hic cum celeritate relinquitur, et illic retributio, quae nunquam relinqui possit, invenitur? Sicut autem huius iniqui laetitia transit ad poenam, ita afflicti innocentis poena transit ad laetitiam. Nec divitiae ergo debent mentem extollere, nec inopia perturbare. Unde beatus Iob inter damna rerum nulla admittit ad animum damna cogitationum, sed ad eos qui se in percussione despiciunt redarguendo subiungit, dicens: |