monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, LII. <<<     >>> LIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT LIII.

1 VERS. 21.---Quid enim ad eum pertinet de domo tua post se? aut si numerus mensium eius dimidietur?
2 [60. ] Stupenda quorumdam malorum, etiam dum feriuntur, obduratio et caecitas.---Neque enim sic debemus accipere, ut iniquus iste postea quam damnatus aeternis suppliciis fuerit de domo sua, id est de cognatis quos reliquerit, minime cogitavit, cum per semetipsam Veritas dicat quia dives qui in inferno sepultus fuerat, de quinque fratribus quos reliquerat etiam in supplicio positus curam gerebat [Luc. XVI, 28]. Omnis namque peccator prudens erit in poena qui, stultus fuit in culpa [Dist. 38, c. 10], quia ibi iam dolore constrictus ad rationem oculos aperit, quos hic voluptati deditus clausit; et poena torquente exigitur ut sapiat, qui hic excaecante se superbia desipiebat. Cui tamen sua sapientia iam tunc minime proderit, [Ita Mss. Anglic., Norm. et pler. In tribus tamen Reg. et Germ. legitur hoc pro hic, quos sequuntur omnes Ed. In Bellovac., mendose, huc.] quia hic ubi operari iuxta sapientiam debuit, tempus amisit. Pro summo hic namque bono concupiscit germen generis habere, domum familia et opibus replere, et diu in hac carnis corruptione vivere. Sed si fortasse aliquid ad eius desiderium veniat, quod tamen obtinere non possit nisi cum offensione conditoris eius animus ad paululum perturbatus cogitat, quia si hoc egerit hic, unde offensam sui conditoris incurrat, in domo, in filiis, in vita percutitur. Sed superbia sua protinus instigatus obdurescit; et quamlibet in domo, quamlibet in vita percussionem sentiat, nequaquam curat, dummodo quae cogitaverit expleat; et quousque vivit, voluptates suas perficere non desistit. Ecce enim domus eius pro culpa percutitur; sed quid ad eum pertinet de domo sua post se? Ecce pro ultione pravi operis ea quae esse potuit vitae longitudo breviatur; sed quid ad eum pertinet, [Norm., si numerus mensium; olim tamen in Utic. legebatur si numerus dierum.] Si numerus dierum eius dimidietur? Et in hoc ergo se peccator contra Deum erigit, ubi Deus omnipotens eius erectionem frangit; et nec illata percussio mentem humiliat, quam in deliberatione contra Dominum obstinatio obdurat. Et notandum quam gravis culpae reatus sit, et poenam pro culpa menti proponere, et tamen nec tormenti metu sub iugo conditoris cervicem cordis inclinare. [Vet. XXIV, Rec. XXXII.] Sed ecce cum haec audimus, cordi nostro quaestio oritur, cur omnipotens et misericors Deus in tantam caecitatem cadere rationem mentis humanae permiserit? Ne vero quisquam ultra quam debet occulta Dei iudicia discutere praesumat, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.74r bsb47242.285

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik