monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, LI . <<<     >>> LIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT LII.

1 VERS. 20.---Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
2 [59. ] Post casum inutiliter aperiuntur oculi.---Qui si in hac vita positus, culpam suam videre voluisset, de Omnipotentis postmodum furore non biberet. Sed qui hic avertit oculos a respectu criminis, illic declinare non valet sententiam damnationis. Saepe vero hi qui supplicia aeterna non metuunt, prava agere pro temporali saltem percussione pertimescunt. Sed sunt nonnulli qui ita in iniquitate duruerunt, ut nec in ipsis metuant feriri quae amant, dummodo quae perverse cogitaverint expleant. Unde hoc in loco de iniqui obduratione subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.74r bsb47242.285