2 | [55. ] Quot et qualibus poenis afficiuntur mali.---Saepe impius lucernam suam, filiorum vitam aestimat; sed cum filius qui nimie amatur, subtrahitur, lucerna impii, quae videbatur, exstincta est. Saepe impius praesentis honoris gloriam lucernam putat; sed dum, sublata dignitate, deiicitur, lucerna exstincta est, quae ei iuxta desiderium lucebat. Saepe impius opes terrenae substantiae adesse sibi, quasi magnam luminis lucernam putat; sed cum, irruente damno, divitias, quas plus se amabat, perdiderit, quid iste aliud quam lucernam, in cuius lumine gaudebat, amisit? Qui ergo gaudere de aeternis non appetit, neque hic ubi solidari vult, potest continue laetari. Nam quoties lucerna impiorum exstinguitur, et supervenit eis mundatio, et dolores dividit furoris sui. Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus ex aliqua adversitate patiuntur. Omnipotens enim Deus cum se despici et in terrena videt concupiscentia laetari, hoc quoque doloribus percutit quod sibi videt in cogitatione impii praeferri. Bene autem dicitur: Et dolores dividet furoris sui. Qui enim aeternos dolores impio per retributionem servat, et aliquando eius mentem etiam temporali dolore transverberat: quia hic quoque et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit. Neque enim poena praesens, quae iniusti animam a pravis desideriis non immutat, ab aeternis suppliciis liberat. Unde et per Psalmistam dicitur: Pluet super peccatores laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum . Dicendo enim laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellarum, multos nimirum dolores intulit. Sed quia ab eis doloribus peccator, qui non corrigitur, ad aeterna supplicia vocatur, eosdem dolores non iam totum calicem, sed partem calicis dixit: quia videlicet eorum passio hic quidem per dolores incipitur, sed in ultione perpetua consummatur. De quorum adhuc fine subiungitur: |